patrem nostrum beatum Franciscum in nobis Deus dignatus
est operari, non solum post conversionem nostram, sed etiam dum
essemus in saeculi misera vanitate. Nam cum ipse Sanctus adhuc
non habens fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam,
cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret et consolatione divina
totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto relinquere; prae
magna laetitia et illustratione Spiritus Sancti de nobis prophetavit,
quod Dominus postea adimplevit.
Ascendens enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae,
quibusdam pauperibus ibi iuxta morantibus, alta voce lingua francigena
loquebatur: Venite et adiuvate me in opere monasterii Sancti
Damiani, quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum famosa vita
et conversatione sancta glorificabitur Pater noster caelestis in universa
Ecclesia sua sancta.
In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei
in nobis, qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam
de nostra vocatione et electione per Sanctum suum dignatus est ista
loqui. Et non solum de nobis ista pater noster beatissimus Franciscus
prophetavit, sed etiam de aliis quae venturae erant in vocatione
sancta, in qua Dominus nos vocavit.
Quanta ergo sollicitudine quantoque studio mentis et corporis
mandata Dei et patris nostri servare debemus, ut cooperante Domino
|
|