Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 187


Stephani magnifice celebrandum; qui mense Decembris fuit ab hominibus Sancti Germani
ad ipsius Imperatoris honorem magnifice celebratus, ita quod pauperes ultra quingentos
manducauerunt, et saturati sunt nimis pane, uino et carnibus in platea publica.
Imperator aput Syracusiam statuit in Curia generali, ut nulli amodo liceat de filiis et
filiabus Regni matrimonia cum extersis et aduentitiis, qui uel que non sint de Regno, absque
ipsius speciali requisitione mandato seu consensu Curie sue contrahere, uidelicet ut nec
alique de Regno nubere alienigenis audeant, nec aliqui alienigenarum filias ducere in uxores,
pena apposita omnium rerum suarum.
Millesimo CC o XXXIIII o mense Ianuarii, aput Messanam ipse Imperator regens Curiam
generalem, statuit in septem Regni partibus per annum generales nundinas celebrandas,
mandans ut in singulis prouinciis in quibus erunt nundine constitute, quamdiu nundine
ipse durauerint, nullus mercator uel ministerialis alibi cum mercibus et rebus uenalibus
quam in loco nundinarum inueniri presumat. Prime nundine erunt aput Sulmonam, et
durabunt a festo Sancti Georgii usque ad festum inuentionis Sancti Archangeli. Secunde
erunt Capue, et durabunt a XXII. Madii usque ad octauam Iunii. Tertie erunt Lucerii,
et durabunt a festo beati Iohannis Baptiste usque ad octo dies. Quarte erunt aput Barum,
et durabunt a festo Magdalene usque ad festum sancti Laurentii. Quinte erunt Tarenti,
et durabunt a festo sancti Bartholomei usque ad festum natiuitatis beate Uirginis. Sexte
erunt Cusentie, et durabunt a festo beati Matthei usque ad festum beati Dyonisii. Septime
erunt Regii, et durabunt a festo sancti Luce usque ad festum omnium sanctorum in
kalendis Novembris. Statuit etiam ipse Imperator aput Messanam bis in anno in certis
Regni prouinciis generales Curias celebrandas, in quibus licebit quibuslibet contra Magistrum
iustitiarium iustitiarios et quamcumque aliam personam suam querimoniam instituere, ut
omnes suam iustitiam assequantur; et ibi erit pro parte Imperatoris nuntius specialis, qui
omnium querelas in scriptis rediget, et eas imperiali Curie presentabit sub suo et quatuor
bonorum uirorum ecclesiasticorum sigillis signatas. Clamores tamen contra eos factos, qui
officiales non sunt, decident iustitiarii regionum. Hiis Curiis, bis in anno, ut dictum est celebrandis,
intererunt quatuor de qualibet magna ciuitate, de melioribus terre, bone fidei et
bone opinionis, et qui non sint de parte; de aliis uero non magnis et de castellis duo intererunt
curiis ipsis. Prelati uero locorum, nisi certam habeant excusationem quod interesse
non possint, similiter intererunt eisdem Curiis, et durabit Curia per octo dies, in quibus nisi
expediri negotia ipsa poterunt, prorogabitur in dies quindecim. Qui autem intererunt, loco
prelatorum qui interesse non poterunt denuntiabunt, si qui sunt in eorum prouincia patereni
uel heretica prauitate infecti, ut seueritate debita puniantur. Loca autem, in quibus Curie
statute sunt, sunt hec:
In Sicilia aput Platiam, in Calabria terra Iordani et Uallis grate aput Cusentiam. In

Torna all'inizio