Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1095


non modica tam ad eiusdem fabricae quam ad instantis solemnitatis
impensas donaria deputavit.
76 Translatum est igitur corpus sanctissimum ad eamdem constructam
foris prope muros civitatis ecclesiam, sabbato, kalendarum
iunii die octavo, cum tanto videlicet apparatu solemni, qui brevi sermone
describi non posset; tantaque, quae ad ipsius translationis festa
confluxerat, multitudine populi, ut, civitate illum capere non
valente, gregum more turmatim circumquaque per campos accumberet.
Porro, sicuti gloriosus hic sanctus multis in vita claruerat
miraculorum prodigiis, sic et a die transitus sui usque in praesens
ad ipsius patrocinia, non solum in loco ubi pretiosus ossium suorum
thesaurus reconditur, verum etiam quacumque parte terrarum pie
et fideliter implorata, innumeris miraculis coruscare se gaudet Ecclesia.
Nam caecis et surdis, mutis et claudis, hydropicis et paralyticis,
daemoniacis et leprosis, naufragis et captivis, omnium ipsius
meritis aegritudinum, necessitatum seu periculorum remedia conferuntur.
Sed et multi mirifice mortui suscitantur, operante haec
omnia virtutis Altissimi magnificentia, cui soli est omnis honor et
gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.

Torna all'inizio