Salimbene de Adam: Cronica

Pag 9


Quod Conradus marchio Montis Ferrati factus est princeps in Tyro et viriliter
contra Saladinum defensavit Christicolas.

Interea, nutu Dei, marchio de Monte Ferrato Conradus a
Constantinopolim sepulcrum Domini visitaturus advenit. Et
cognoscens Achon ab infidelibus occupatum, secundo vento apud
Tyrum applicuit. Quem cives velut acephali gratanter excipiunt,
se et civitatem eius moderamini supponentes.
Saladinus itaque, de Beritho Tyrum accedens, marchionem
Guilielmum, Conradi patrem, quem bello ceperat, secum adduxit,
ut pro redemptione patris redditionem filii pariter haberet
et urbis; et per patrem filio significavit ut pro ipsius et aliorum
quorumdam liberatione redderet civitatem. Cui Conradus respondit
quod nec unum lapidem civitatis. Apropians igitur Saladinus
minatus est patrem spiculis transfigendum, et Conradus
se primum sagittam in patrem missurum respondet. O felix impietas,
que pro Christianorum salute patrem telis barbarorum
expositum, filiali omissa reverentia, se iactitat transfixurum! Sed
o memoranda pia impietas, que amori patris amorem Dei iudicat
preferendum! Sed et eiusdem patris hortatu patrem reputat
contemptibilem et quasi senem nullo pretio redimendum.
Quod Saladinus multas Christianorum terras occupavit et cepit.
Quod Saladinus multa mala intulit Christianis.

Tyro itaque septem diebus obsessa rediit Saladinus Achonem.
Indeque subiugatis Neapolim et Nazareth, Caypha et
Cesarea Palestina, Iopen et Azoto, Gaza simul et Ascalone aliisque
locis Ierusalem agregatis, eam dedictione tributaria subiugavit;
templum Domini, prius a Christianis irreverenter prophanatum,
suo more sanctificans et sanctificatum custodiens, sepulcrum
Domini et in Bethleem presepium custodie Surianorum commisit.
Ad hec plus centum Christianorum milia subiugata Tyrensibus
ante portas ostendit fecitque illos per vim usque Tripolim
perduci. Sed, a Tripolitanis et Antiochenis expoliati penitus et

Torna all'inizio