Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 84


Ut te familiariter alloquar, ultra quam dici valeat me nuper obitus …
nuntiatus afflixit. Doleo, quippe, dum eius obsequia, que mihi grate multotiens
collata rememoro, subtracta iam video. Doleo dum subito perdidisse
videor, quem ardenter amavi. Doleo etiam, quod me pungit acerbius,
dum parentis utriusque subsidio pupillos iam sentio destitutos. Sed cum
morbus huiusmodi, qui reparationis unguenta non recipit, ad cautiorem
nepotum meorum custodiam ardentius me accendat, ipsos tibi, tamquam
alteri mihi, confidenter et affectuosissime recommendo, ut circa ipsorum
curam non solum doctoris geras officium, sed patris et patrui partes assumas.
Eos igitur usque ad reditum meum, quem proximiorem tibi polliceor
quam credatur, continue visites quinimmo ipsorum moribus curiosus
obsistas. Eos sapienter ammoneas, immo que bona videris studiosus
iniungas, eos docendo prospicias, quin potius moribus virtuosis informes.
In nullo etenim tuum mihi gratius monstrare posses affectum, quam si
circa ipsorum curam appareas operosus.


Magistro Marino fratri suo Nicolaus de Rocca.

Torna all'inizio