dampnetur; ita quod caput ei amputetur, si in forciam nostram vel 
nostre Curie pervenerit malefactor, sive unus fuerit, sive plures, si 
vero personaliter comprehendi non poterit, tunc si requisitus fuerit, ipse 
delinquens in persona vel ad domum quam habitabat tempore perpetrati 
maleficii per unum nuncium ex parte nostra vel alterius ex 
nostris iudicibus sive plurium quod infra terminum nostro arbitrio 
vel nostre Curie vel alterius ex iudicibus ordinandis, personaliter 
compareat coram nobis vel nostra Curia ad respondendum, deffendendum 
et excusandum se de perpetratis per ipsum et non venerit, 
baniatur a dicto termino inantea et in banno ponatur CC. libr. et 
plus nostro arbitrio et nostre Curie, inspecta qualitate personarum 
adiecto in ipso bauno terminus (sic) arbitrio nostre Curie ordinandi, 
infra quem se debeat presentare pro predictis; quod si neglexerit 
comparere, de banno postea exire non possit, nisi solverit Camere 
domini pape penam predictam. 
[XXVII] Item statuimus et ordinamus quod quicumque positus 
fuerit in banno pro homicidio per nos vel nostram Curiam, impune 
a quoque possit offendi. 
[XXVIII] Item statuimus et ordinamus quod in predictis malelefitiis 
et quibuscumque aliis publicis criminalibus vel privatis per 
nostram Curiam et nostros offitiales possit procedi et inquiri per modum 
accuse vel denuntiationis, si porecta fuerit, sive viam inquisitionis 
ex offitio nostre Curie et nostrorum officialium; et si accusa 
vel denuntiatio porrecta fuerit, et porrigens non prosequatur, nichilominus 
per nostram Curiam possit in predictis procedi et procedatur. 
[XXIX] Item statuimus et ordinamus quod quicumque furtum 
comiserit a quinque solid. supra usque in X. libr. pro primo facto 
fustigetur, a decem supra auricula ei amputetur, pro secundo vero 
furto occulus vel pes vel manus amputetur, si duas habuerit et furtum 
restituat vel extimetur, pro tertio autem furto fur laqueo suspendatur, 
ita quod moriatur. 
[XXX] Item statuimus et ordinamus quod porecta accusa vel denuntiatione 
super aliquo malefictio, iuramento recepto a porigente 
vera esse que in accusa vel denuntiatione continentur, sive simpliciter 
recepta denuntiatioue, vel si per modum suspicitionis processum 
fuerit, per nostram Curiam procedatur contra malefactores assignato 
termino pro arbitrio nostro vel nostrorum iudicum vel alterius eorum 
reo ad comparendum et respondendum et deffendendum. 
[XXXI] Item statuimus et ordinamus quod aliqua persona vel
  |  
  |