Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 429


nam cum aliquid est commune aliquibus, cum unus ab usu
et fructu illius rei communis propter alium impeditur,
consurgit lis et discordia inter eos. Videmus enim fratres
uterinos propter haereditatem quam communem habent,
multa habere litigia, dum unus haereditate illa non
utitur prout alteri sunt et firmiter credunt se esse tanta consanguinitate
coniunctos, multa habent litigia, quia haereditatem
habent communem: quanto magis inter ipsos cives, si omnia
eis essent cummunia, multa orirentur litigia, cum ipsi
multi sint et diversarum voluntatum. nec sit inter eos tanta
coniunctio consanguinitatis, sicut inter uterinos fratres.
nam et si fieret ut Socrates dicebat, quod omnes cives propter
communitatem mulierum et uxorum crederent se esse
consanguinitate coniunctos; attamen inter eos secundum
rei veritatem non esset tanta consanguinitas, sicut inter
fratres uterinos. Immo illa consanguinitas, quae inter illos
existeret, certa et nota esse non posset, ut in praehabitis
probabatur. Si ergo certa consanguinitas non tollit
dissensionem paucorum habentium haereditatem communem,
multo magis infra huiusmodi dissensionem non posset
tollere inter multos, ut inter omnes cives. Secunda via
ad investigandum hoc idem, sumitur ex parte communicantium
in haereditate communi. nam quanto aliqui plura
habent communia, tanto magis ad invicem conversantur:
sed eum esse non possit, aliquos valde et diu conversari
ad invicem, nisi inter eos litigia oriantur, ex parte
ipsorum communicantium in haereditate communi,
eo quod oporteat eos valde ad invicem conversari, ostenditur
ut plurimum homines habere lites et iurgia propter
quod Philosophus ait 2. Polit. quod ab ipsis famulis,
quibus plurimum indigemus propter ancillares administrationes,
maxime offendimur, et indignamur erga illos, qua
oportet nos habere ad illos multa colloquia, et diu conversari
cum illis. Quare si inter dominos et famulos quos habent

Torna all'inizio