plenam, utpote quia, non tuum, sed casum
indignabatur amici. Obmissa igitur omni
cultura eloquii si qua esset, noueris Reuerendum
patrem, Episcopum florentinum amicissimum
tuum, tuique nominis libentissimum
auditorem, audito casu, atque tuarum literarum
tenore, eque ac nos fateor indignatum. Et cum
hec in uesperis agerentur, sequenti proximo
mane ad abbatem Uallis umbrose me
comite se personaliter contulit, et eorum que
a principio in hoc negotio uersata sunt, facto
sermone sicut eque indignatus est, sic eque
me presente conquestus. Sed quid ego narrem
immobilitatem hominis illius, quid imprudentiam,
quid ignorantiam, quid suspitiones ?
Qui dudum anacorithe nomen et
claustralis heremite sortitus, simplex et prudens
extimatus, ad tantum nunc regimen
assumptus, ludibrio est omnibus. Verificatur
nempe in eo uerbum illud uerissimum: Ignarus
publice conuersationis, cautus et eruditus esse
non potest. Sed quoniam si hanc ipsius materiam
|
|