Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 26


Tunc Febea, quasi medio labentia ventre.
Librabant illi minime quod fata pararent:
Eulistea fuit nimis hic decepcta iuventus:
Compessasse suis venturis rebus agendis
Debuerat quocumque modo: licet illa quiescant
Mente Dei, multisque dedit Deus illa videre.
Preteriti iactura facit prescire futura,
Sepius ac artes veri subiecta fatentes.
Set Deus ostendit satis hiis per sopnia multa:
Audivere suis sopmnis quo pergiris ausi.
Cedite; non primis respondent hec modo fatis;
Non eadem semper tendit sors omnibus equa.
Omnia fatorum motu mutantur in orbe.
Ac alii aquilam per castra volantem,
Ecclesie rostro fodientem numina Christi:
Hoc et inmagineam fatiem, Petrique columnas,
Sternite sacratas, extinguere lampades eius,
Et muros maculare suos ex sanguine diro,
Gentibus et linguis variis, et murmure vasto.
Viderunt alii lunam, stellasque cadentes,
Ceruleasque poli sedes, ac ectheris axes;
Stratis unde suis exciti turbine sompni,
Narravere aliis audita, et visa tulere.
Hec ubi concepit Rome Raynerius urbis
Insignis Cardo, Laciis Legatus in hora,
Eloquio tali Perusinis utitur alis: -
O tu, Romane fidei defensor et autor,
Hostis et eversor, felix bellator ubique
Miles, ab hiis cedas, cedatque electus, et acer
Nunc populus sinat arma, potens qui semper in armis
Previguit Lacii populis, hostendit et est
Romanus se vere ortum, velud acta fatentur
Hac, et fama canit. Scio causas atque latebras
Que vobis non forte patent. Est durior hostis
Quam credi possit: solum non arma lacescit
Fulgineum, neque Spelle ferox laxatur ubique
In nos sub prima facie; sed mundus in unum
Est collectus ibi quasi totus, ut extimo. Turbe

Torna all'inizio