nostrum in omnibus bonis tuis, tam mobilibus, quam stabilibus, ubicumque
locorum sint vel fuerint constituta, fieri volumus successorem.
Necnon eosdem filios tuos paterna respergat infamia, ut sibi porte non
pateant dignitatis, successionum emolumenta non sentiant, sed semper
in abiecta paupertate collangueant, ut sit ipsis mortis asperitas moriendo
solatium, quibus tua culpa viventibus penalitatis adduxit obprobrium et
doloris augmentum. Pro ipsis autem intervenientes concomitetur
infamia, quia dignum est, ut, qui pro facinoroso temerarius interpellat,
quem venia delicti qualitas effecit indignum, tamquam non carens scrupulo
societatis occulte, nedum audiri debeat sed puniri. Filiabus vero tuis,
de bonis matris earum, quam proditioni tue nec consensisse scire potuimus,
nec scivisse, fragilitati deferentes ipsarum falcidiam habere permittimus,
de benignitatis regie liberalitate concessam, dignum reputantes
et ecum, ut, quas natura debilitat, in ipsas nostre indignationis aculeus
non scandescat. Timeant igitur et timendo contabeant infideles, dubitent
versipelles et ex huius ultimi severitate supplicii mente duplices, quibus
est fides ypocrita, terreantur. Sit ipsis, ut dicit antiquitas, huius miseri
casus acerbitas ad tutelam et in domibus suis aque sit copia, quia iam
ignis accenditur in vicinis. Pedes a lapsu retrahant et per callem debite
fidelitatis incedant, considerantes attentius quod regalia iam tensa sunt
retia, evaginatus est gladius recenti fumans ex sanguine proditorum.
|
|