et perexit per ipsum Pantanum, et silva, et palude usque
in ipso Frigido; de quarta vero parte fine iam dicto Frigido, et
iam dicto Laneo, et iam) una cum aliis monasteriis, et cellis, cum
casis, et casalibus, cum servis, et ancillis utriusque sexus ibidem
residentibus, vel cum omnia, et in omnibus suis pertinenciis tibi,
tuisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint concedimus
ut sub iurisdicione Sancte nostre, cui Deo auctore deservimus
Ecclesie, vobis detinendum, ut nullus alterius ecclesie
iurisdicionibus submittantur. pro qua re piis desideriis faventes hac
nostra auctoritate, quod exposcitur, mancipamus, et ideo concedimus
vobis vestrisque successoribus abbatibus licenciam Apostolice
Sedis nostre, ut quamlibet christianitatem indigentibus in predicto
venerabili monasterio, qualis episcopus vobis ad invitandum ire volueritis
habendi potestatem omnimodo concedimus ad ecclesias
confirmandas, eciam similiter ordinacionem de subdiaconibus, et diaconibus,
seu presbiteris per tempora faciendum, et de omne gradum
ecclesiasticum ibidem in tempore adimplendum. protestamus
eciam, ut nullus episcopus debeat exinde subdiaconem, aut
diaconem, seu presbiterum ad suum concilium provocare, nisi sua
fuerit voluntas, aut abbatem, vel monachum nullo modo iudicare
vel excommunicare. volumus eciam et apostolicam iniungimus
auctoritatem vobis,vestrorumque successorum abbatibus, qui ibidem
in tempore preordinati furerint, ut de qualicumque ecclesia sacerdos,
vel clerici venerint ad habitandum, aut in conversione fratrum, sive
monachicum suscipiendi habitum se contulerit statim recipiendi.
chrisma vero et firmatam a quali episcopo vobis voluntas fuerit
impetrandi liceat semper, et secundum, ut diximus, sub apostolicam
nostram potestatem, et omne cuiuslibet ecclesie sacerdotem
in prefato venerabili monasterio dicionem quamlibet ac auctoritatem
preter sedem apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate
monasterii fuerit invitatus, nec missarum sollempnia ibidem quispiam
|
|