Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 9


velamento tegit, ut periculosum sit et mendacio
proximum quempiam laudare. Plures ad me adeunt
importune, qui suam stultitiam a me commendari volunt:
afferunt nescio quid ab eis editum, insulsum penitus,
inconditum, inconcinnum, certe dignum quod 5
ad latrinas deferatur, querunt extimationem meam.
Ego liberior in loquendo - nam poetam, si malus,
nequeo laudare - verum effero, moneo ne efferant, interdico,
vitia ostendo, non eloquentiam, non gravitatem,
non ornatum, non prudentiam, non latine lingue 10
proprietatem, non integritatem in suis scriptis esse affirmo.
At quidam, proterva elatione temerariaque inflati,
abeunt irati, submurmurantes me invidia commoveri.
Quid loquar de moribus nostris ac vita, cum
multi recessus sint animorum adeoque in occulto siti, 15
ut potius divinare quam affermare de laudibus hominum
possis? Hanc ob causam, cum pauci vix ferendi,
stultorum vero plena sint omnia, satius esse duco in
eam partem declinare in qua verior sim futurus.
18 Accusate apud Lucianum divitie quod nunquam 20
se ad honestos viros conferant, non sua id culpa
fieri, sed bonorum raritate respondent: nam, cum cece
vagentur neque selectione aliqua uti possint, usu venit
ut sepius in malos, qui undique circumfluunt, incidant
quam in bonos, quorum paucitas raro obvios elidit. 25
Alfio item in loco, cum laudandi vituperandique artem
eque callere se dicat, alterius iam desuetudine oblitum,
in altera se admodum exercitatum vitio hominum describit.
Nihil igitur vantati stultitieque propius esse videtur
quam laudare quempiam, de cuius probitate ac 30
virtute non tibi exactissime constet. Qua in opinione

Torna all'inizio