sub Iustiniano principe Constantinopolim Vm concilium universale celebratum est; in quo dampnata
est heresis Theodori, qui beatam virginem solum hominem, non deum genuisse dicebat;
contra quod vocata est theotocos. Capto Guitigis Gothi trans Padum in Liguria consistebant,
sibi Heldebaldum regem preficiunt; sed eodem anno perimitur; post Ercirium, qui
quoque statim occiditur; post hunc Totilam, qui et Baduila dictus est, quem Bellisarius
effugavit. Sed Bellisario ad urbem reverso Constantinopolim et mortuo
Totila Campaniam redit; qui collecto exercitu universam invadit Ytaliam et etiam transgressus
fretum Siciliam; revertens obsedit Romam. Tandem ingressus Urbem pepercit Romanis, et
habitans ibi fuit cum eis sicut pater cum filiis, ut creditur, ex ammonitione beati Benedicti,
quem adierat. Iustinianus itaque Narsim cubicularium in Ytaliam misit. Tunc temporis
gens Longobardorum amica populi Romani aput Panonias degebat, ibique per XLII annos
habitaverat; quibus rex Alboim preerat; et eo tempore regem Epidarum extinxerant et de
Gepydis victoriosi erant; hos itaque Longobardos Narsis, ut sibi essent in auxilium, invitavit.
Venit igitur Alboim per mare Adriaticum in Italiam, sotiatus est Narsi; pugnaverunt cum
Totila; deleti sunt Gothi, Totila occisus est, qui iam per X annos regnaverat. His temporibus
congregati sunt homines in synu Adriatici maris metu Hunnorum, id est Longobardorum,
Ytaliam ingredientium, ubi civitatem que nominatur Venecia condiderunt.
Habitaverant autem in primis Veneciis, que fuerunt a terminis Panonie
usque ad flumen Adue, cuius caput Aquilegia est. Ideoque nomen antiquum retinuerunt
et dicuntur Veneti, quasi Henuetici, quod Grecum est, Latine “laudabiles” appellantur.
His quoque temporibus Teudepertus rex Francorum Bucellinum et Amingum duces
ad subiciendam Italiam miserat, sed a Narsete superati sunt. Tercius dux Leuterius fugiens
inter Veronam et Tridentum iuxta lacum Benacum mortuus est. Post hec Narsis quendam
|
1
5
10
15
20
|