Salimbene de Adam: Cronica

Pag 935


qui dicebatur Carottus, et erat frater Bonifacii Trauli,
id est qui habet impeditam linguam. Et cum fecisset hec omnia
supradicta mala, Regini, quibus fuit ingratus, permittebant eum
in Regio habitare in ecclesia Sancti Nicholai, que est monasterii
de Fontanellis de Parma, quamvis Guillielmus de Foliano Reginus
episcopus et postmodum Gaudentes vellent sibi eam in posterum
usurpare. Dicebatur etiam quod episcopus Parmensis dabat ducentas
libras, ut illi de Gipso possent Raçolum habere; et quod,
quando illi de Saxolo fuerunt emissi de Mutina, misit ducentos
homines equites et pedestres in adiutorium eorum, sed, quia Regini
cito Mutinensibus dederunt succursum, non potuerunt facere
quod volebant, et ideo reversi sunt per Gipsum, quia timebant
reverti per Regium, ne impedimentum haberent. Cum quibus postea
illi de Gipso villam Cavilliani combusserunt, sicut superius
iam descripsimus.
Quod in principio guerre illi de Gipso valde audaces fuerunt, sed postea ceperunt
deficere.
Et nota quod in principio guerre illi de Gipso fuerunt valde
audaces, comburendo et destruendo et capiendo homines qui ex
adversa parte erant; sed postea ceperunt deficere, quia Regini
qualibet die ascendebant ad eos in multitudine gravi et asportabant
segetes et comburebant domos et precidebant vineas domini
Rolandini, que faciebant vinum de Vernaça. Et vineam domini
Guidonis de Albareto preciderunt et domum eius combusserunt.
Hec domus multa habebat diverticula et mansiones. Nam in ea
erat porticus et sala palatii et multe camere ad dormiendum et
coquine et stabula et cellaria et furnus et pastoforia et pistrina
et diversa latibula, que omnia vorax flamma consumpsit.

Torna all'inizio