Salimbene de Adam: Cronica

Pag 524


Dicta Merlini de primo Friderico et secundo.
Dicta Merlini de primo Friderico et secundo:
Primus Fridericus in pilis agnus, in viliis leo. Erit depopulator
urbium. In isto proposito terminabit inter corvum et cornicem. Vivet
in Henrico, qui occidet in portis Melatii. Secundus autem Fridericus
insperati et mirabili ortus, inter capras agnus laniandus, non absorbendus
ab eis. Tumescet lectus eius et fructificabit in proximis Maurorum
et respirabit in eis. Deinde sanguine suo involvetur, non tamen diu
intingetur, verumtamen [ni]dificabit in ipso. Tertio tamen nido exaltabitur,
qui precedentes vorabit. Erit leo rugiens inter suos. Multum confidet
in prudentia sua. Disperget filios Ceylan. Romam disgregabit et minuet.
Spiritum tenebit in Ierosolimis. In XXXII annis corruet. Vivet
in prosperitate sua LXXII annis, et bis quinquagenarius lene tractabitur.
Romam torvo oculo respiciet. Viscera sua extra se videbit. In
tempore suo mare sanguine sancto rutilabit. Et venient comunes adversarii
usque ad Parthonopem. Deinde collecto per eum ab aquilone presidio
effusionem sparsi sanguinis vindicabit. Et veh illis qui ad vasa
non poterunt habere recursum! Et postquam decimo et octavo ab anno
crismatis erit, monarchiam in oculis invidorum tenebit; et in exitu
suo frustrabuntur in eo qui maledixerint sibi.
Explicit.
Quod imperator Henricus VI amicus fuit abbatis Ioachym.
Nota quod Henricus sextus, qui fuit imperator, amicus fuit
abbatis Ioachym de Ordine Floris. Ad quem etiam scripsit Lecturam
Ysaie super oneribus, ipso petente, nec non et Lecturam
Ieremie, ipso mandante, «volente scire misteria Danielis tam de
statua quam de arbore et securi et lapide et successione futura».
Scripsit etiam sibi Expositionem Sybille et Merlini, anno Domini
currente MCXCVI.

Torna all'inizio