: Rationes dictandi

Pag 23


presentium tibi scripta mandamus , uel constanter , aut firmiter
tibi precipimus, quatenus remota dilatione .
Ex sola quoque peticione multas in tali casu epistolas
inuenimus permanere.
Item notandum est, quod salutatio cum sola narratione
uel cum sola peticione epistolam constituit, set neque cum
sola beniuolentie captatione neque cum sola conclusione
aliquid reddit.
XI.
De conmutatione partium.
Enumeratis igitur epistole partibus et diligenter expositis,
quo uidelicet ordine inter se uicissim loca ualeant
conmutare succincte tractemus.
Ut enim secundum maiorem partem harum partium documenta
tradamus, cum omnes quidem oportune fuerint,
ita eas ordinandas censemus quo scilicet ordine posite et
exposite conprobantur, ut uidelicet salutatio semper precedat,
ut epistola sicut instituta est nuncii officium gerere uideatur.
Aliarum uero partium exordium sit captatio beniuolentie,
ut cum ea recipientis animus fuerit delinitus proclivior ad
intelligenda reliqua constituatur. quam utique sequatur
narratio. et post hanc peticio. pro quibus maxime omnis
beniuolentia inducitur. demum sequatur conclusio, que
predicta concludit et quid ex illis ualeat prouenire denuntiat.
Hi tamen modi quandoque non incongrue uariantur.
Potest autem captatio beniuolentie — que fit scilicet
a persona mittentis, uel recipientis, uel ab utraque simul;
uel a rerum effectu — habita narratione non incongrue
constitui, ut cum per eam recipientis animus fuerit delinitus
confestim peticionis ordo sequatur, hoc modo:
narratio :
quid sollicitudinis et meroris, quid calamitatis et precordials luctus
proprii decessione pastoris impia mors nobis attulerit , quicunque
eiusdem pii patris nostri uitam moresque cognouit, inambigue ualet
agnoscere. hinc est utique, pater egregie, quod ad paternitatem
uestram confugimus. hinc est , quod pietatem uestram litteris
sollicitamus.
beniuolentia :
quis enim non libenter ab eo petat auxilium, quern pie nouerit
ouium oportunitatibus prouidere? quis illius incunctanter non

Torna all'inizio