Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Quidam enim dixerunt,
quod omnes Angeli sunt unius speciei, adeo quod etiam Angelus et anima
non differunt specie. Alii vero dicunt quod Angelus et anima differunt specie,
et Angeli unius ordinis ab Angelis alterius ordinis; sed omnes qui sunt unius ordinis,
sunt unius speciei. Alii vero dicunt, quod nullus Angelus est unius speciei
cum alio: et haec opinio concordat cum dictis philosophorum, et etiam
Dionysii, qui ponit in 10 cap. cael. Hierarch., in eodem ordine esse
primos, medios, et ultimos. Et huic necessarium est consentire, tum ex immaterialitate,
tum etiam ex incorporeitate. Si enim immateriales ponuntur, cum nulla
forma vel natura multiplicet numerum nisi in diversitate materiae, oportet quod
forma simplex et immaterialis, non recepta in aliqua materia, sit una tantum:
unde quidquid est extra eam, est alterius naturae, eo quod distet ab eo secundum
formam, non secundum materiale principium, quod ibi nullum est. Talis
autem diversitas causat differentiam in specie. Unde oportet quoslibet duos
Angelos acceptos differre secundum speciem.
Hoc etiam de necessitate sequitur si ex materia componantur, dummodo non
ponantur corporea: quod sic patet. Quorumcumque materia secundum esse differre
ponitur, oportet, si ista materia est eiusdem ordinis in utroque (sicut materia
generabilium et corruptibilium est una) quod diversae formae secundum
quas diversum esse accipit, recipiantur in diversis partibus materiae. Non enim
una pars materiae, diversas formas oppositas et disparatas simul recipere potest.
Sed impossibile est in materia intelligere diversas partes, nisi praeintelligatur
in materia quantitas dimensiva ad minus interminata, per quam dividatur,
ut dicit Commentator in libro de substantia Orbis, et in 1 Physic.,
quia separata quantitate a substantia, remanet indivisibilis, ut in 1 Phys.
Philosophus dicit. Sed nulla forma recipitur in materia sub quantitate intellecta,
nisi forma corporalis. Ergo impossibile est duos Angelos communicare in
materia, vel in potentia unius ordinis. Sed omnis forma vel natura quae recipitur
in diversis gradibus potentiarum, recipitur secundum prius et posterius
secundum esse. Impossibile est autem naturam speciei communicari ab individuis
per prius et posterius, nec secundum esse, nec secundum intentionem;
quamvis hoc sit possibile in natura generis, ut dicitur in 3 Metaph..
Ergo impossibile est duos Angelos, si sunt incorporei, esse unius speciei.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis anima sit forma simplex, sicut et
Angelus, tamen anima non recipit esse a Deo nisi in corpore: quia, secundum
Augustinum, et infundendo creatur, et creando infunditur. Unde ex corpore recipit
|
|