reperiri. quod autem ipsum vas non fuit arte humana
factum, sed Divina virtute productum, intendimus ostendere duplici
racione. una racio est quia, si factum fuisset aliqua arte
humana, videretur quod plura alia similia debuissent in orbe fuisse
aliquando fabricata. sed a principio mundi usque nunc simile
opus non est inventum in toto orbe terrarum. aliam racionem
ad hoc probandum inducimus forciorem. constat enim quod
illud quod producit natura perfectius est quam illud quod producit
ars humana. illud vero quod miraculose producit virtus Divina
perfectius est quam illud quod producit ars humana, vel natura.
dicamus igitur exempli gratia quod lapides, qui dicuntur preciosi,
tribus modis possunt fieri. primo ab arte humana, peritissimi
enim gemmarij suo artificio vitrum sive cristallum tam subtiliter
et artificiose depingere sciunt, quod videntur esse lapides
preciosi. illi tamen lapides preciosi non habent aliquam perfectionem
|
|