Salimbene de Adam: Cronica

Pag 631


sub eodem cantu ad honorem Virginis gloriose, faciens versum
talem:
O consolatrix pauperum
Maria, tuis precibus
auge tuorum numerum
in caritate Christi!
Quos tu de mortis manibus,
per filium humilimum,
mater, eripuisti.
Item hic composuit Summam que dicitur «Copiosa».
Post istum missus fuit quidam capellanus legatus a domino
papa, qui voluit habere milites a qualibet civitate in adiutorium
regis Karoli contra Manfredum filium Friderici. Et bene dederunt
sibi Lombardi et Romagnoli certam militum quantitatem, qui
habuerunt victoriam de Manfredo, pugnante Karulo et exercitu
Gallico dimicante. Cum autem legatus ille pro militibus Faventiam
advenisset, congregavit fratres Minores et Predicatores
in camera Faventini episcopi, qui erat ibi cum canonicis suis;
et ego similiter interfui et audivi que dixit. Et paucis expedivit
nos more Gallicorum, qui breviter dicunt, et non more Cremonensium,
qui in multiloquio delectantur. Vituperavit enim Manfredum
et coram nobis multipliciter diffamavit. Postea dixit quod
exercitus Gallicus celeriter veniebat; et verum dixit, ut vidi
oculis meis in proxima tunc Christi Domini Nativitate. Tertio
dixit quod negotium, pro quo ibant, cito cum victoria bonum
finem haberet. Et ita fuit, quamvis ex auditoribus truffatorie
aliqui deriderent dicentes: «Ver, ver, cum bon baton», id est:
«Cum bonis baculis Gallici habebunt victoriam».
Post istum missus fuit quidam alius capellanus legatus in
Lombardiam, qui valde bene scivit introducere Cremonenses in
Cremonam qui ex parte Ecclesie erant extra, et diu exulaverant
expulsi et vagabundi. Sagaciter etiam expulit Bosium de Dovaria
et Pellavisinum et abstulit eis Cremone dominium, quod
diu tenuerant, et multa mala fecerant. Intrantes vero Cremonenses
qui erant ex parte Ecclesie reddiderunt eis vicem pro

Torna all'inizio