Anselmus Cantuariensis: Proslogion

105


Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum est
- qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum
colores, per gustum sapores -: non inconvenienter dicitur aliquo modo
sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo domine, quamvis non sis
corpus, vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia
cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.
Capitulum VII.
Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.
Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non
potes corrumpi nec mentiri nec facere verum esse falsum, ut quod factum
est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?
An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest,
quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis
potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse
minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia.
Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit, sed quia sua
impotentia facit aliud in se posse; sive aliquo alio genere loquendi, sicut
multa improprie dicuntur. Ut cum ponimus 'esse' pro 'non esse', et 'facere'
pro eo quod est 'non facere', aut pro 'nihil facere'. Nam saepe dicimus
ei qui rem aliquam esse negat: sic est quemadmodum dicis esse, cum
magis proprie videatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse.
Item dicimus: iste sedet sicut ille facit, aut: iste quiescit sicut ille facit,
cum 'sedere' sit quiddam non facere et 'quiescere' sit nihil facere. Sic
itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod
sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam;
quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas
in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo domine

Torna all'inizio