Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 43


et grata pacifica diis reddunt. De Troyanorum igitur spoliis
Grecia plena tota fit diues. Quibus etiam ditatis victoribus, qui
tunc illo fuerunt in tempore successores eorum per multa tempora
post modum successiue abinde fuerunt indeficientibus diuitiis
opulenti.
[Incipit liber quintus de fundatione magne Troie per regem
Priamum instaurate. ]
Destructa igitur et euersa funditus vrbe Troie, Laumedonte
rege suo nequiter interfecto, tot militibus et nobilibus ciuibus neci
traditis, tot mulieribus et puellis iugo seruitutis adductis, nobili
Exiona, ipsius regis filia, meretricio more sub Thelamonis libidine
constituta, viri prouidi diligenter aduertant quales sunt in hoc mundo
ceci rerum euentus. Quare necessario deceat homines a
friuolis etiam et leuibus iniuriis abstinere. Habent enim in se
sepius leues iniurie ad instar ignis, cuius modica scintilla, cecis
alimentis nutrita, sub cinere subito in maximas et adurentes flamas
exalat. Discant etiam reges et principes alienigenis non obesse
qui ad eorum regna se conferunt non ex maliuoli propositi fomite ut
eorum regnorum scrutentur archana. Nam inuida fatorum series,
felicium inimica, summa in summitate manere diutius semper negat,
et vt status hominum deducat habilius in ruinam, per insensibiles
et cecas insidias potentiores immittit et inducit ad casum, a friuola
et inopinabili materia causam trahens ne prouisione prehabita per
cautele subsidium ualeant se tueri. Sub hoc igitur inuolucro fatis
ingerentibus, prima Troya destructa, talis nobilissimi regis Laumedontis
infelicissimus finis fuit. Sed O utinam finis eius fuisset finis
et extremus introitus tante cladis ut ob tam facilis occasionis causam
qualis fuit Laumedontem regem in nudo litore terre sue Grecis
alio nauigantibus repentinum hospitium denegasse in tanti facinoris
tallionem (si facinus dici potest) mortis dispendium incurrisset,
morti etiam traditis sui regni primatibus, eius transducta
filia in extraneas regiones sub labe meretricie uilitatis! Sed illa
mundanorum fatorum inuida dispensatrix a leuissimo radicis
fomite zizanie causam trahit. Que dum incipit latenter obrepere, fit

Torna all'inizio