[PEREGRINATIONES ET INDULGENTIE
TERRE SANCTE]
In nomine Domine. Amen. Iste sunt peregrinaciones et indulgencie
Terre Sancte. Notandum. ubicunque hic inscripta ponitur crux.
ibi sunt indulgencie a pena et a culpa omnibus vere penitentibus
confessis et contritis: in ceteris vero locis ubi crux non ponitur. ibi sunt
indulgencie septem annorum septemque karenarum.
In primo introitu civitatis Jherosolyme. indulgencie a pena et a culpa +.
Item in introitu ecclesie Sancte Sepulchre +. Item in Monte Calvarie.
ubi Dominus Jesus fuit crucifixus +. Item sub eodem monte. est
capella. ubi caput Ade fuit inventum. Item lapis. ibi Christus inunctus et
aromatizatus et Marie in sinu collocatus +. Item in sepulchro Domini
Jesu Christi +. Item locus. ubi Christus apparuit Marie Magdalene. in
forma ortulani. Item columpna. ad quam Christus ligatus et flagellatus
fuit. Item locus est. ubi crux sancta fuit approbata per resuscitationem
mortui. Item carcer Cristi. in quo fuit servatus. quousque foramen in
lapide. ubi stare debuit crux. ut pararetur +. Item locus. ubi Cristi vestimenta
sorte fuerunt divisa. Item capella Sancte Helene. ubi subtus crux
Cristi inveniebatur. Item locus. ubi sancta crux jacuit +. Item alia columpna.
in qua Cristus fuit ligatus. collaphizatus et corona spinea coronatus.
Item in medio chori est locus. ubi Cristus dixit: Hic est medium mundi.
Item. extra ecclesiam. sunt quatuor capelle. prima Sancte Marie et Johannis. evangeliste. ubi stabat juxta crucem. secunda Sancti Michaelis. tercia
Sancti Johannis Baptiste. quarta Beate Marie Magdalene. Item in medio
illarum capellarum. est locus. ubi Cristus quievit cum cruce +. Item. prope.
domus divitis. qui Lazarus micam. negavit panis. Item locus. ubi angariaverunt Symonem portare crucem post Jhesum. Item prope est schola
Beate Marie virginis. Item prope est domus Pylati. ubi Jhesus fuit crucifixioni adjudicatus in loco. qui dicitur Litostratos. ibique Cristus fuit
|