igitur quod, cum cancellario et aliis curialibus vestris, super principali
negotio ecclesie vestre, et rectore iustitie super alio facto quod nostis,
plena coniudicatione iam habita, verborum laudabilem, utinam felicem,
effectum e vestigio vobis scribam.
… episcopo Nicolaus de Rocca.
Litteris vestris hylariter et affectuose receptis, probabilia mihi vestra
Paternitas amoris argumenta porrexit, dum certa fiducie munimenta
subiunxit. Opinor equidem, quod, qui ad vestra servitia me fiduciose
requiritis, caritative per consequens diligatis. Licet igitur ex persone vestre
presentia expectaverim hactenus avide recreari, ut de honoris vobis desuper
collati fastigio possem in collaborantium numero, grate participationis
ordine, facietenus congaudere, gaudeo satis, absens, et votivus affecto,
ut, descendens a Patre luminum benigna dignatio, sicut ad apicem dignitatis
huius felicibus vos promovit auspiciis, sic gratis in antea longevitatis
placide et sospitatis continue foveat incrementis, prosperum vobis iter
indulgeat, vestris feliciter annuat terra processibus, faveant leniter freta
navigiis, uniantur media grata principiis et mediis ultima gratiora succedant.
Ego enim absentiam vestram excusationis, ut decuit, honestate colorans,
super expeditione negotii vestri sollicitudinis debite partes apposui,
sic votivus et recens in antea servitia vestra suscipere, quod nisi ceptis adiecero
modicum reputem me fuisse.
|
|