Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 126

Ep. 52


G. episcopus seruus seruorum Dei canonicis sancti Martini
Turonensis.
Quia legatis nostris et archiepiscopo uestro uos non obedire sed
insuper eum expulisse audiuimus et ab eis uos esse excommunicatos
ob culpam uestram didicimus, iccirco salutem et apostolicam
benedictionem mittere uobis ausi non fuimus; cuius rei uos indignos
existere, profecto plus uobis ipsi dolemus. Nam si animarum
uestrarum curam gereretis, omnino nec illud praesumere nec,
post flagitium tamdiu in impenitudine manere consilium haberetis.
Quapropter paterna uos alloquutione monentes ex parte beati
Petri praecipimus ut de tanto facinore digne satisfacientes praedictum
fratrem nostrum archiepiscopum ad ecclesiam suam
cum honore reducere procuretis, ac deinceps ei paternalem sicut
decet reuerentiam exibentes obedire nullatenus detrectetis.
Praecipimus etiam uobis ut res tam ipsius archiepiscopi quam
canonicorum sancti Mauricii in integrum restituatis, atque legatis
nostris de cetero debitam obedientiam exibentes, et ab ipso comite
excommunicato Fulcone et ab omnibus excommunicatis uos
custodire uigilanter studeatis. Quod si nec his etiam mandatis
salubribus obedire uolueritis, sententiam anathematis in uos
confirmantes apostolice ultioni uos subiacere decernimus.

Torna all'inizio