ratio inferior assumeret illam, quia ei est malum, quia iniustum, sive inhonestum:
conclusio autem, quae est, adulterium hoc esse vitandum, ad conscientiam pertinet,
et indifferenter, sive sit de praesenti vel de praeterito vel futuro: quia conscientia
et factis remurmurat, et faciendis contradicit: et inde dicitur conscientia,
quasi cum alio scientia, quia scientia universalis ad actum particularem applicatur:
vel etiam quia per eam aliquis sibi conscius est eorum quae fecit, vel facere
intendit: et propter hoc etiam dicitur sententia, vel dictamen rationis: et propter
hoc etiam contingit conscientiam errare, non propter synderesis errorem, sed
propter errorem rationis; sicut patet in haeretico, cui dictat conscientia quod
prius permittat se comburi quam iuret: quia ratio superior perversa est in hoc
quod credit, iuramentum simpliciter esse prohibitum. Et secundum hunc modum
patet, qualiter differant synderesis, lex naturalis, et conscientia: quia lex naturalis
nominat ipsa universalia principia iuris, synderesis vero nominat habitum
eorum, seu potentiam cum habitu; conscientia vero nominat applicationem quamdam
legis naturalis ad aliquid faciendum per modum conclusionis cuiusdam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus quandoque sumitur pro spirituali quadam
operatione, et pro spirituali dono; et hoc modo sumitur hic spiritus, et non
pro natura animae.
Ad secundum dicendum, quod iudicium ad liberum arbitrium pertinet, ad conscientiam,
et synderesim; sed diversimode; quia ad liberum arbitrium pertinet
iudicium quasi participative, quia per se voluntatis non est iudicare; unde
ipsum iudicium electionis liberi arbitrii est: sed iudicium per se vel est in universali,
et sic pertinet ad synderesim; vel est in particulari, tamen infra limites
cognitionis persistens, et pertinet ad conscientiam; unde tam conscientia quam
electio, conclusio quaedam est particularis vel agendi vel fugiendi; sed conscientia
conclusio cognitiva tantum, electio conclusio affectiva: quia tales sunt
conclusiones in operativis, ut in 6 Ethic. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod tota virtus conclusionis ex primis principiis trahitur;
et inde est quod conscientia et synderesis frequenter pro eodem accipiuntur,
et iudicium utrique attribuitur, et praecipue iudicium universale, quod per
delectationem peccati non corrumpitur, sed magis iudicium in particularibus:
et ideo non dixit synderesim praecipitari, sed conscientiam.
Ad quartum dicendum, quod conscientia et actum et habitum nominare potest:
est enim scire in habitu et scire in actu; unde et conscientia diversimode accipi
potest, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod conscientia, secundum quod accipitur pro habitu,
potest dici lex naturalis, quia ex habitu illo praecipue actus conscientiae elicitur.
Ad sextum dicendum, quod habitus ille ex quo nascitur actus conscientiae, non
est habitus separatus ab habitu rationis et synderesi: quia non alius habitus est
principiorum et conclusionum quae eliciuntur ab eis, et praecipue earum quae
sunt circa singularia, quorum non est habitus scientiae, nisi secundum quod
continentur in principiis universalibus.
|
|