et in amicabiliter factis. Puta quando premium excedit meritum
et sic accipitur hic quia qui dat elemosinam pauperi centumplum accipiet
hic et vitam eternam in futuro ut dicitur Mt. XIX et hoc non est contra
legem veterem quia etiam homicidium, mechare sumptum in veteri lege
commendatur. Iuxta illud Ier. XLVIII: << Maledictus qui prohibet gladium
suum a sanguine >> . Glossa << idest verbum Dei ad interfectionem
carnalis vite. Sicut enim dicimus quod pratum ridet cum non habeat os,
idest floret; et quod Arnus currit, cum non habeat pedes, idest fluit. Exemplum
in libro Johannis monachi de pagano paupere, qui mutuavit ad usuram
pecuniam suam christiano et recepit eam multiplicatam. Ad quartum dicendum
quod glosandus est in pauperes idest contra pauperes, per se loquendo,
quia pauperes per eas expoliantur vel eis non subvenitur. Divitie enim congregate
putrescunt, set distribute pauperibus proficiunt, sicut fimus congregatus
in domo corrumpit eam fetore, dispersus vero in vineis vel in agris
fructum facit, quamvis possit etiam glosari in pauperes idest pro pauperibus
scilicet per accidens in morte ipsius ut dictum est supra. Fenus autem dicitur
liberale non a virtute liberalitatis, set a carentia obligationis et libertate
voluntatis, ut sic usura dicatur quod datur supra sortem sine pacto expresso
de sola voluntate debitoris, tamen cum intentione mutuantis tacita. Nec tamen
potest dici propter hoc liberale vel voluntarium, quia dat ex timore,
timens, si non daret, quod mutuans alias non mutuaret ei. Ad quintum dicendum
quod illud verbum potest accipi dictum figurative per ypallagem, et
tunc fenerari accipitur pro mutuare, ut sit sensus qui feneratur, idest mutuat,
proximo, scilicet indigenti, pecuniam vel aliam rem, facit misericordiam,
idest opus misericordie. Sicut enim et datum ita et mutuum est opus misericordie
quando fit gratis et propter deum. Si autem accipiatur sine ypallage,
tunc fenerari accipitur metaphorice sicut supra in tertio argumento et
per proximum intelligitur Christus, qui multo plus quam dederit indigenti
restituet miserenti, quia pro nummo tectum, pro tecto celum, pro uno pane
refectionem satietatis eterne, pro una tunica gloriam immortalitatis, pro
sepultura unius mortui, requiem sempiternam. Si autem per proximum intelligatur
indigens, iustus multo plus reddit quam accipiat, quia amorem spiritualem
pro pecunia et spirituales elemosinas pro temporalibus. Unde Lc.
XVI << Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis,
recipiant vos >> idest recipi vos procurent << in eterna tabernacula >> idest
in celum.
C. XXIV. Secundo est contra legem divinam novam. Dominus enim vocat
usurarios latrones Mt. XXI et Mr. XI et Lc. XIX << Vos >> inquit
<< fecistis illam speluncam latronum >> et Lc. VI << Date mutuum nihil
|
|