obliti, eo quod iam plures anni elapsi sunt, ex quo eum san-
ctus Iuuenalis de graui infirmitate febrium et frigoris sanus
fecit. 2. Cuique in uisione apparens, dixit: «Quantocius ad
monasterium Sanctae Sophiae deportari te facito. Ibi enim re-
quiescit in somno pacis meum corpusculum, 3. offerque ibi
oblationem ad meum altare et communica, sicque de hac in-
firmitate eris sanus. Nam ego sum Iuuenalis martyr, qui hoc
tibi precipio».
Lectio XII
1. Quam iussionem absque dilatione cum diligenter fecis-
set, statim a Deo et beato Iuuenale sanus est factus, et qui
equo ut infirmus subuectus uenerat, pedester ad suam domum
sanus omnino et alacer rediit. 2. Qui Dei et beati Iuuenalis
misericordia erga se exuberare cognoscens, octauo postmodum
die unum carrum de lignis ad focum fratribus, caritatis et ui-
sitationis gratia, adduxit beatoque Iuuenali martyri attentius
commendauit, et sic ad suam rediit domum.
|
|