Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 128


Bonconpagnus.
I.
In nomine conpositoris appellor, qui pratum eloquentie
celebri vena et solempni stilo regirans me ad illuminacionem
gentium et gloriam scolastice professionis
eduxit in lucem, et heredem instituit principalem, sicut in
testamento suo quod solempniter promulgavit evidentiuscontinetur.
Seriem siquidem testamenti et disposicionem ultime
voluntatis libero stilo et lucido arbitrio quod iterum
non rediit in hunc modum auctor ipse dictavit.
II.
Ego Bonconpagnus video et considero, quod homo
derivatus ab humo subiacet vanitati. dies domini sicut fur
venit, et repente concludit subripiendo gloriam et vana
desideria mundanorum, quibus de causis finem vite laudabilis
prevenio, et meum ita ordino testamentum.
Istum namque librum in epistolari stilo, materiarum
invencionibus, consuetudinibus approbatis, et in variacionibus
dicendorum mihi heredem instituo, volens quod in hac
sorte debeat manerev contentus.
Preterea in huius testamenti serie statuo et preordino,
quod soror eius que rhetorica vocabitur Bonconpagni progrediatur
de phylosophie cubili, exornetur velud similitudo
templi, auro et preciosis lapidibus coronetur. deambulet
inter pomeria rosarum et lilia convallium, flagret
balsami et ambre mixtura, pandat secretissima secretorum,

Torna all'inizio