Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 616


mulieres Romanae abscissis crinibus suis maritis
tradiderunt: per quos machinis reparatis adversariorum
impetum repulerunt. Maluerunt enim (ut ait Vegetius)
illae pudicissimae foeminae cum maritis convivere
deformato capite, quam servire hostibus integris crinibus.
Sunt etiam, ad munitiones deportanda cornua bestiarum
ad reformandum ballistas, et arcus: et coria cruda
ad tegendum machinas, etalia aedificia, ne ab adversariis
per incendia comburantur.His etiam cautelis, et per ea
quae dicta sunt resistere poterunt obsessi; ne eorum munitiones
per pugnam ab obsidentibus devincantur.
Quomodo resistendum est munitioni factae per cuniculos,
et qualiter machinis lapidariis, et
aliis aedificiis obsessi debeant obviare.
Cap. XXII.

Enumerabantur supra tres speciales modi impugnadi
munitiones obsessas. Quorum unus erat per cuniculos
etvias subterraneas. Alius per machinas lapidarias.
Et tertius per aedificia impulsa usque ad moenia castri, vel
civitatis obsessae. Quare si docuimus per praefatos modos
invadere obsidentes obsessos: reliquum est ut declaremus
quomodo obsessi a praedictis impugnationibus contra obsidentes
se defendere valeant. Primo ergo dicemus de
remediis contra impugnationem per cuniculos. Possumus
autem circa haec, duo remedia assignare. Unum est
per profunditatem fossarum repletarum aquis. Nam si circa
munitionem obsessam sint profundae foveae aquis repletae,
impediuntur obsidentes; ne obsessos impugnare possint
per cuniculos, et vias subterraneas. Dato tamen quod
fessae aquis repleri non possint, si sint valde profundae, per
ample, sufficienter impediunt subterraneas vias: quia hoc

Torna all'inizio