Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 130


videte, quantum inter meum intersit vestrumque iudicium:
ego ne si hoc quidem apud gesta Silvestri privilegium
contineretur pro vero habendum putarem, cum
historia illa non historia sit, sed poetica et impudentissima
fabula (ut posterius ostendam) nec quisquam
alius alicuius duntaxat auctoritatis de hoc privilegio
habeat mentionem. Et Iacobus Varaginensis, propensus
in amorem clericorum ut archiepiscopus, tamen in
gestis sanctorum de donatione Constantini ut fabulosa
nec digna, que inter gesta Silvestri poneretur, silentium
egit, lata quodammodo sententia contra eos, si
qui hee litteris mandavissent.
37 Sed ipsum falsarium ac vere paleam, non triticum,
«optorto collo in iudicium trahere» volo. Quid
ais falsarie? Unde fit, quod istud privilegium inter Silvestri
gesta non legimus? Credo, rarus hic liber est difficilisque
inventu nec vulgo habetur, sed tanquam fasti
olim a pontificibus aut libri Sibyllini a decemviris
custoditur, lingua Greca aut Syriaca aut Chaldaica
scriptus est. Testatur Gelatius a multis catholicis legi,
Varaginensis de eo meminit, nos quoque mille et antique
scripta exemplaria vidimus, et in omni fere cathedrali
ecclesia, cum adest Silvestri natalis dies, lectitantur,
et tamen nemo se illic legisse istud ait, quod tu affingis,
nemo audisse, nemo somniasse. An alia quedam
fortassis historia est? Et quenam ista erit? Ego

Torna all'inizio