Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 754


Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendo, quod cognitio rerum in proprio
genere et cognitio rerum in Verbo differunt, non quantum ad res cognitas, sed
quantum ad medium cognoscendi, quod est id in quo res cognoscitur: quia
cognitio quae est rerum in Verbo, habet medium cognoscendi ipsum Verbum;
cognitio autem rerum in proprio genere, habet medium cognoscendi rerum
similitudines, quae sunt in intellectu. Medium autem cognoscendi, quod est
lumen sub quo res videtur, utrobique creatum est: hoc enim vel est lumen naturale,
sicut in his quae cognoscuntur per rationem naturalem: vel lumen gratiae,
sicut in his quae cognoscuntur per fidem et revelationem. Christus autem perfectus
fuit secundum animam, et secundum naturam, et secundum gratiam. Non
autem perfectio animae quantum ad naturam esset in ipso, nisi omnia cognosceret
hoc genere cognitionis quae per rationem naturalem cognosci possunt;
nec etiam esset perfectus in gratia, nisi omnia quae ad revelationem gratiae
pertinent in hominibus, sive in Angelis, cognovisset; et ideo anima eius hoc
genere cognitionis omnia cognovit.
Sed quia similitudo creata deficit a repraesentatione substantiae increatae, ideo
hoc genere cognitionis non cognovit ipsam essentiam increatam; nec alia
omnia quae ad perfectionem intellectivae partis non pertinent, neque secundum
naturam neque secundum gratiam, sicut sunt gesta particularium hominum, et
huiusmodi; quae tamen omnia cognovit in Verbo. Et ideo dicendum, quod hoc
genere cognitionis non cognovit omnia simpliciter.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ex hac ratione non concluditur nisi quod
cognoverit omnia quae per rationem naturalem cognosci possunt: quia sicut
materia prima est in naturali potentia tantum ad illas formas quae per agens
naturale produci possunt, quamvis Deus alia ex materia illa facere possit; ita
etiam intellectus possibilis est in potentia naturali eorum tantum quae per
lumen intellectus agentis cognosci possunt: et si haec tantum cognosceret,
imperfectus non esset; sed Deus ex liberalitate sua infundit amplius lumen gratiae,
per quod etiam plura intellectus possibilis cognoscit.
Ad secundum dicendum, quod per ea quae intellectus intelligit, non ampliatur
capacitas, nisi respectu eorum intelligibilium quae sunt eiusdem generis; sicut
quantumcumque homo sit instructus in scientiis physicis, nunquam pervenit ad
cognitionem eorum quae sunt fidei, vel prophetiae, nisi lumen amplius addatur;
et ita quantumcumque amplietur capacitas eius ad intelligendum res in proprio
genere, nunquam perveniet ad videndum divinam essentiam, vel res aliquas in ea.

Torna all'inizio