supra et mercatores similiter sint ut supra continetur in quodam  
statuto. Et quod victuralis duxerit det et solvat poenam  
supradictam. Salvis mercantiis propriis hominum ossollae. 
LXI. – DE BALLIS NON TENENDIS IN DOMIBUS. 
Item statuerunt quod non sit aliquis victuralis nec aliqua  
persona quae recipiat nec teneat nec capere debeat in aliqua  
parte ad eius domum et habitationem aliquam ballam vel mercantiam  
quae vadat et ire debeat pro partita de die nec nocte.  
Et hoc sub praedicta poena et ultra, si contrafecerit et damnum  
ei vel eis aliquod eveniret, sibi imputetur et ultra sub poena  
librarum quinquaginta imperialium. Quae poena sit curiae materellae. 
/* 
LXII. – DE BALLIS NON PORTANDIS NISI PER HOMINES DOMINI 
NOVARIENSIS EPISCOPI. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua persona  
undecumque quae debeat portare nec victurare aliquam  
ballam sive mercantiam per vallem Diverii, nisi fuerit homo  
domini novariensis episcopi. Et qui contrafecerit quod partitores  
vallis Diverii possint et eis liceat ballam sive mercantiam  
detinere et descargare et non teneantur facere solutionem alicui  
personae de praedicta balla seu mercantia exceptis illis  
de castello prout cunsuetum est. 
LXIII. – DE FARDELLIS NON PORTANDIS A PORTATORIBUS AD DORSUM. 
Item statuerunt quod non sit aliquis victuralis vallis diverii  
qui debeat accipere aliquam ballam seu fardellum vel mercantiam  
ab aliquibus portantibus ad dorsum in aliqua parte.  
Et hoc sub poena praedicta a colleriis ut supra. 
LXIV. – DE DIVISIONE BALLARUM. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod tota mercantia per vallem  
diverii in intus et in foris scilicet tam de mulis et mulateriis  
quam de aliis et ire debeat pro pondere et pro partita  
et pro divisione partitarum sub praedicta poena ita et tali modo  
quod quarta pars omnium rerum esse debeat burgensium  
Burgi Domi ossollae ad ducendum sicut consuetum est usque  
nunc. Salvis et reservatis omnibus superius contentis in suprascriptis  
statutis.
  |  
  |