Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 112


Bellum feruet asperrimum inter utrosque; hinc inde cadauera cadunt
gladio trucidata. Multi cadunt ex Grecis sed plures ex inimicis
eorum. Licet enim Greci multa uirtute uigerent, tamen resistere
aduersariorum numero triplo maiori uix poterant. Et reuera omnes
Greci ibi fuissent nequiter interfecti nisi fuisset ille mirabilis in operibus
armorum Achilles, qui, multo studio contemplatus quantitatem
pugnancium et qualitatem ipsorum, percepit et uidit regem Theutran
in medio conflictu bellancium contra hostes suos dampna mirabilia
infligentem. Quare idem Achilles impetuose dissiluit in conflictum,
frangit et disrumpit acies, vniuersos interficit qui eius conspectui
se opponunt et qui ad sui transitum non aperiunt sibi uiam.
Ad regem ergo Theutran uelut leo rugiens applicat, ipsum impetit
ense nudo, crebis uexat ictibus, vulneribus sauciat, et eius galee
laqueis uiriliter extirpatis, arreptum regem per uiolentiam prostrauit
in terram, eleuatoque mucrone ipsum interficere furibundus intendit.
Sed Thelefus, qui secundus ab Achille pugnabat, ut sentit Achillem
sic in regem Theutran crudeliter inseruire et eleuata dextera uelle ab
eo eximere caput eius, in medio utriusque se ingerens descendentem
ictum excipit scuto suo et pia uoce humiliter deprecatur Achillem
ut regi Theutran, letaliter vulnerato quasi mortuo et deuicto,
mortem ultimam pro sua benignitate remittat et uite spacium uicto
victor indulgeat, qui se sibi quasi uictum uinctis manibus offerebat.
Ad Thelefum igitur illico respondens dixit Achilles: "Que
nam causa te mouet contra publicum hostem nostrum exercere gratiam
pietatis, qui tam crudeli requisicione in sua sola armorum confidencia
nos primo uexauit? Iustum est ut cadat ipse in foueam
quam parabat. " Cui Thelefus: "Domine, iste rex fuit quondam
patri meo multa familiaritate coniunctus. Et ego dum quadam uice
in hanc terram suam casualiter diuertissem, infiniti honoris michi
aperuit gratiam et vtilium seruiciorum copiam in me in maxima
quantitate profudit, propter quod eius uite dispendium totus
abhominor et abhorr<e>o mortem eius. " Cui Achilles: "Ecce eum
tibi recipe et de eo consequaris finaliter uelle tuum. "
Rege itaque Theutran sic a manibus Achillis auulso et ab eo instantis
necis exicio liberato, bello est finis impositus. Secedunt

Torna all'inizio