QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quatuor: 1. De assignatione istorum praeceptorum; 2. Utrum
verum sit quod lex Moysi tantum manum cohibuerit; 3. Utrum eadem lex iustificaret
vel occideret; 4. Utrum aeterna promitteret vel terrena.
ARTICULUS 1
Utrum duo praecepta
de concupiscentia convenienter assignentur
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod haec duo praecepta inconvenienter assignentur. Praecepta
enim negativa ordinantur ad prohibitionem peccatorum. Sed unum est peccatum
cordis et operis, sicut in 2 lib., qu. 1, art. 1, dist. 42, dictum est. Ergo non
debuit alio praecepto prohiberi concupiscentia moechandi vel furandi, quam
ipsa moechia, vel furtum.
2. Praeterea, sicut in furto et moechia contingit peccare corde et opere; ita et in
homicidio, et aliis peccatis. Sed alia praecepta non variantur per concupiscentiam
et opus, neque affirmativa neque negativa. Ergo neque praeceptum de furto et de
moechia debuit hoc modo variari.
3. Praeterea, nihil debet lege prohiberi quod licite fieri potest. Sed licite potest
fieri quod aliquis domum proximi sui possideat, ut si emat eam. Ergo licite
potest eam concupiscere. Ergo talis concupiscentia non debuit lege prohiberi.
4. Praeterea, sicut contingit peccare in concupiscentia rerum proximi, ita etiam in
concupiscentia curiositatis, quam Augustinus dicit esse concupiscentiam oculorum,
et similiter in concupiscentia dignitatum, et huiusmodi,
circa quas etiam concupiscentias sunt diversae virtutes et vitia. Sed praecepta
dantur ad inducendum homines ad virtutem, et a vitiorum prohibitione. Ergo de
omnibus istis concupiscentiis debuerunt diversa praecepta dari.
5. Praeterea, omne quod est contrarium praecepto, est peccatum mortale. Sed
primi motus qui ex corrupta concupiscentia procedunt, non sunt peccata mortalia.
Ergo non debuit dari praeceptum de non concupiscendo.
|
|