Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 964


«Vix unicuique sua sufficiebat virtus»: quia iustitiae nostrae imperfectionem
habent admixtam; et ideo vix valent quantum ad personale meritum; nullo
autem modo ad merendum pro tota natura.
«Impleto autem Dei decreto aperire valuit». Decretum dicitur Dei praeceptum,
quod Adam transgressus est, quod Christus obediendo implevit. Vel decretum
dicitur sententia mortis, quam in Adam tulit; et hoc etiam decretum Christus
implevit quando mortem sustinuit. Chirographum autem dicitur memoria praevaricationis
Adae, sive reatus ipsius, quod Christus pro nobis satisfaciendo
delevit.
«Tantum enim fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi unigenitus
Dei Filius pro nobis mereretur». De hoc infra, dist. 20, quaere.

Torna all'inizio