Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 233

Liber III


tum ad Atticum, tum ad alios, ad quos ille quotidiano sermone scribebat. Ante omnia videndum est, ut illas inter se discernere quam optime sciamus neque existimemus orationes omnes in gravi, philosophiam in mediocri, epistolas in attenuata figura scriptas esse. Nulla enim fere oratio est, in qua non omnia haec genera reperiantur. Narrationes enim plerunque in attenuata sunt; exordia in mediocri; confirmationes et confutationes et conclusiones, praesertim in quibus miseratio captatur, plerunque in gravi sunt, nunquam in attenuata. Quod ex pondere sententiarum figurisque verborum deprehendi facile potest. Habet enim haec figura tanquam fluvium quendam dicendi effunditque omnes habenas eloquentiae; vehementiam vero tantam, ut animos non movere, sed cogere videatur. Attenuata huic contraria, nulla translationes aut figuras habet; nervos tamen sermonis non amittit. In hoc genere comoediae scriptae sunt, tametsi insurgunt illae nonnunquam iratusque Chremes (ut ait Flaccus) tumido delitigat ore. In hac figura epistolae a nobis, nisi gravior res urgeat, magna ex parte scribendae sunt. Est enim difficilior iam nobis attenuata, quam gravis veteribus unquam fuit, propter linguae latinae desuetudinem atque amissionem et propter discendi difficultatem. Licet tamen et ex humili

Torna all'inizio