quos omnes preparatos equos ascendere iubet, et se
comitari. Mox ipse precedens, et splendifica crucis signa sua
dextera ferens, Saracenorum cuneos irrupit, multosque ex eis fortuita
cede prostravit, plurimos vulneravit, aliquos cecitate percussit,
omnes porro perniciter in fugam coëgit. Mons ipse densis tene-
bris pressus, concussa tellus videbatur absorbere cruentos. Ex tunc
Saracenorum exercitus ita attritus et afflictus extitit, ut non solum
bellum christianis inferre valeret, || sed semper fugam agentes mortis
discrimine subiacerent. <Etenim in proximo advenientibus
christianissimis principibus, Atenulfo et Landulfo, cum vicinis
magnatibus diversarum provinciarum, maxima illorum. multitudo
interfecta est, et reliqui diversi atque destructi sunt; sicque christianorum
populus Christi misericordia extitit liberatus.
Et in his nostri laboris mercedem accipiens, tercius hic liber
erit consumatus. Hoc tamen pretereundum non estimo, quod nostris
diebus factum recens memoria intulit. Cum enim locus ille,
in quo beatorum corpora monachorum in ecclesia Beati Petri posita
fuerant, frequenter veneraretur a multis, maxime quia divina ibi
sepe micuerint luminaria, essetque patulus ibidem introeundi aditus,
siquidern per tocius ecclesie corpus magni edificii camera ita constructa
habebatur, ut horum infra eiusdem camere spacio corporibus
repositis, desuper vero multorum abbatum, <ac> utrisque pie
devocionis exhiberentur officia: quidam insipientes rustici de vicinis
castellis, cuiusdam defuncte femine ibidem corpus intulerunt, atque
ex tunc ita loci ipsius aditus clauditur, ut ulterius vel quo ipsi
introire, vel alios inferre possent, minime repperirent. Multis
enim post locum requirentibus, et ob hoc adhibitis fossoribus, casso
|
|