Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 166


Cum pro nostris, immo pro vestris vobis porrigimus preces nostras, tanto credimus liberalius exaudiri,
quanto ad rogandum causa favorabilior nos inducit. Cum igitur magistrum Iohannem, carum
nostrum, ecclesie vestre canonicum, quem uberius beneficiari speramus a vobis, quibusdam suis
beneficiis dicamini spoliasse, dilectionem vestram, qua possumus, affectione rogamus, quatenus ipso
ad ea, sicut iustum fuerit, in integrum restituto sic eum prosequamini benevolentie vestre favore, ut
tam idem magister, qui vobis esse poterit pro tempore fructuosus, quam sui etiam ad vestra commoda
fortius obligentur.

VII 33

Si essetis memores verbi vestri, in quo nobis spem dedistis super receptione magistri S., pro quo vos
rogavimus, super hoc non fuisset a vobis aliquid difficultatis obiectum. Sed ecce, adhuc rogamus, ut
impleatis efficaciter, quod negligenter hactenus distulistis, facientes nobis de gratia, quod auctoritate
maioris perficere poterit necessitas in invitum.

VII 34

Pro G., latore presentium, a venerabili patre domino I., sanctorum Cosme et Damiani diaconi cardinali,
preces recipitis, quas pura producit affectio et rationis favor informat. Licet autem ei tanti
viri sufficere possit instantia, nos nihilominus adiectione precum affectum prosequentes eiusdem
paternitatem vestram rogamus, quatenus sic pro ipso preces cardinalis predicti ad exauditionis gratiam
admittatis, ut in illis et nostras rerum experientia probet admissas.

VII 35

Pro .. vobis .. porrigit preces suas, et licet ei plene sufficere valeat tanti mandatoris auctoritas, nos
tamen paternitatem vestram duximus exorandam, quatenus sic misericordie vestre gratiam aperiatis
eidem, quod in uno duos vobis obligetis in Domino rogatores.

VII 36

Torna all'inizio