AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod directio gressus spiritualis non potest esse nisi
a Deo, sine cuius providentia nullum bonum contingit. Nec tamen oportet quod
hoc per aliquem habitum infusum fiat, si directio gressuum ad praeparationem
ad gratiam gratum facientem praecedentem referatur.
Ad secundum dicendum, quod homo non potest se ad gratiam praeparare, nec
aliquod bonum facere sine Dei auxilio; et ideo rogandus est ut nos ad se convertat,
et etiam alios. Nec tamen oportet quod illud auxilium semper sit per aliquem
habitum infusum; sed potest esse per multa quae exterius sunt salutis
occasio, et per ipsum actum interiorem quem Deus in nobis causat.
Ad tertium dicendum, quod claritas illa quae circumfulsit Paulum, fuit claritas
corporalis, quae fuit quaedam occasio quae ipsum induxit ut se ad gratiam
habendam praepararet, deiiciendo ipsum et conterendo: et cum se ad gratiam
praeparavit, gratiam consecutus est. Non tamen oportet quod antequam gratiam
gratum facientem acceperit, sibi aliquod lumen gratiae gratis datae infusum
fuerit; unde non dicitur, quod intus in ipso fulserit claritas sed quia eum
circumfulsit, quasi exterius. Ita etiam aliis qui ad Deum convertuntur, occasiones
salutis Deus praeparat.
Ad quartum dicendum, quod etiam ad fidem habendam aliquis se praeparare
potest per id quod in naturali ratione est; unde dicitur, quod si aliquis in barbaris
natus nationibus, quod in se est faciat, Deus sibi revelabit illud quod est
necessarium ad salutem, vel inspirando, vel doctorem mittendo. Unde non
oportet quod habitus fidei praecedat praeparationem ad gratiam gratum
facientem; sed simul homo se praeparare potest ad fidem habendam, et ad alias
virtutes et gratiam habendam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis per timorem servilem caritas inducatur;
tamen non est necessarium ut timor servilis caritatem praecedat; timor enim servilis
semper cum peccato mortali habetur. Multi autem caritatem consecuti sunt
qui nunquam mortaliter peccaverunt. Unde obiectio nihil probat ad propositum.
ARTICULUS 5
Utrum homo possit scire aliquid verum sine gratia
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod sine gratia homo nihil verum scire possit. Primo per id quod
dicitur 1 Cor. 12, 3: «Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu
Sancto»; ubi dicit Ambrosius quod omne verum, a quocumque
dicatur, a Spiritu Sancto est. Sed Spiritus Sanctus non habitat in nobis nisi per
gratiam. Ergo nullum verum dici aut sciri, sine gratia potest.
|
|