Animalia monstruosa in introitu Inferni cum c.94v.b
tribus fluminibus, scilicet Acheronte, Stige
et Chocito.
Rubrica LVIII
Posuit consequenter Virgilius monstruosorum animalium
horrenda simulacra, ut Centauros, Scillas, Gorgones, Arpias
et alia multa prodigia, in quibus sunt vicia figurata.
Ideo ea in foribus Maro cecinit stabulari, quia que contra
naturam fiunt, statim pereunt. Deinde posuit tria // c.95r.a
flumina, scilicetAcherontem, qui nascitur ex imo Tartari,
cuius extuacio Stigem facit; de Stige Cocitus oritur. Que
ideo sunt posita in Inferno, ut monstretur quod ibi sit carencia
gaudii, multa tristicia et luctus copia; nam Acheron
dicitur ab " a" , quod est " sine" , et " cheron" " gaudium" .
Require sequens capitulum et in li. Aque dul. c. Acheron.
Sed ideo dicitur Stigem facere, que tristicia interpretatur,
quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. Stix similiter
dicitur Cocitum facere, quoniam luctus tristicie natus est.
Require in eodem li. c. XCVI.
|
1
5
10
15
|