Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 309

Tomus I


vacantes excursibus, fideles nostros offendere
satagunt, unde forte sibi compendium captasse
crediderint, inde sibi sentiant damnum
imminere. Vestrae igitur fidelitati praecipiendo
mandamus, quatenus diligenti consideratione
praehabita, in terris vestrae jurisdictionis,
vicinis maritimae, per mercatores videlicet,
quorum magis videritis interesse, [ac alios,
quibus ex hoc importabile pondus ingrueret,
duas aut tres galeas, et tot barckettas, prout
habito cum fidelibus nostris diligenti consilio
videritis expedire] quas etiam de vasellis
nostris decenter recalcatis, et communitis
eis assignare vos volumus sine nostris expensis,
faciatis bene et decenter armari. Ad quod
ipsos verbis competentibus inducere studeatis,
et si forte inductioni resisterent, cohertione
debita compulsuri, potius enim eos ad id
ex quo eorum indemnitas sequitur, volumus
compelli, si id expedit, quam ut sic tepescentes,
iidem suis nostrisque commoditatibus
subtrahantur, non sine nostri
nominis aliquo imaginario detrimento, depauperante
fortuna. Ne igitur praedictum negotium,
ad quod efficaciter procurandum, intendere
diligenter et studio se vos volumus, ex
aliquorum necessariorum defectu, inopia
forte hominum praestante materiam, dispendia
dilationis incurrat, de rebus nostrae Curiae,

Torna all'inizio