Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 143

Liber II


nostram aetatem, impotentiam inopiam, imbecillitatem, cum illius aetate, potentia, opibus et robore comparabimus. Deinde nostram erga omnes innocentiam, mansuetudinem, clementiam benignitatemque ostendemus; quamque indigne nobis et praeter spem atque opinionem accidat, conqueremur. Hic cum locis communibus ad commovendam misericordiam usi fuerimus, rogabimus hominem, ut si prodesse aut non vult aut non potest, nocere certe non velit. Si vitiorum aliquem reprehendere aut accusare statuerimus, quoniam id fere a superiori in inferiorem proficisci solet vel monendo vel obiurgando faciendum erit. Ab hoc tamen posteriori semper abstinendum, quum superiori uti licet, quum res gravior est, quam ut superius illud satis esse possit, ad posterius confugiendum est. Quum monere aliquem statuerimus, primum ostendere oportebit, nos eam rem, de qua agitur, probe scire, ne ille securius se excuset, quod a nobis ignorari putet. Deinde eius rei admonitionem ad nos potissimum pertinere vel aetatis vel amicitiae vel sanguinis vel aliqua iusta eius generis ratione; tum rem ipsam, uti gesta est, atrocius etiam atque indignius, quam gesta est, exponemus. Deinde interrogabimus eum, num ita res se habeat; num ipse eius rei autor fuerit: num recte fecerit; num quum id faceret, consilium, prudentiam aut iudicium adhibuerit; num suae vel aetatis vel nobilitatis,

Torna all'inizio