Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 42


et auri splendor ab omnibus videatur; servum alio nomine
nunc appellat, ut credatur ab ignorantibus quod
habeat multos servos. Aliud absconse precipit puero,
aliud in aperto, comedenti hospiti sic blanditur. Sipho
ligneo sis contentus, quoniam oportuit me vasa cuidam
argentea commodare
.
Iste autem color in comediis maxime habet locum.
15 SERMOCINATIO
Sermocinatio est cum alicui persone sermo
attribuitur sue conveniens dignitati, ut de Christo
legimus et Iudeis. Ipse enim dicebat: « Ego demonium
non habeo, sed honorifico patrem meum » - Illi vero
dicebant: « Samaritanus es tu et demonium habes »
.
Hec exornatio multum valet quoniam aliter liber,
aliter servus, aliter peritus, aliter imperitus; aliter iuvenis,
aliter senex introducitur ad loquendum. Unde
Horatius
Intererit multum Davusne loquatur an heros.
16. CONFORMATIO
Conformatio est quando res muta, vel absens
vel inanimata vel mortua, introducitur ad loquendum,
ut si dicatur: Ego Mors de primis parentibus
triumphavi, sed in Christi resurrectione succubui
.
Valet autem iste color in conquestione vel indignatione;
et a gramaticis prosopopeia vocatur.

Torna all'inizio