Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 48


2. Item, amor causat donum, et celeritatem doni. Sed Deus ex maxima caritate
incarnatus est. Ergo videtur quod non debuerit tantum Incarnationem differre.
Prima probatur per id quod dicitur Prov. 3, 28: «Ne dicas amico tuo: vade et
revertere, et cras dabo, cum statim possis dare». Secundum per hoc quod dicitur
Hier. 31, 3: «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans».
3. Item, quanto plus differtur medicina, tanto periculosius invalescit morbus.
Sed sapientis medici est ut morbi periculum evitet. Ergo videtur quod
Incarnationem suam Dei Filius accelerare debuerit.
4. Item, 1 Tim. 2, 4 dicitur quod vult Deus omnes homines salvos fieri. Sed si
Christus ante incarnatus fuisset, multis ad salutem magis via patuisset, ut dicitur
Matth. 11, 21: «Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt
in te, olim poenitentiam egissent». Ergo videtur quod Deus ante incarnari
debuerit.
5. Praeterea, ut Boetius dicit in libro 3 De consolatione, natura a
perfectioribus initium sumit. Sed opus Dei non est minus ordinatum quam opus
naturae. Cum ergo perfectissimum in operibus Dei sit Incarnatio, videtur quod
circa principium Deus incarnari debuerit.
SED CONTRA, perfectio gratiae magis assimilatur perfectioni gloriae quam perfectioni
naturae. Sed perfectio gratiae Incarnationi debetur, ut dicit Ioan. 1, 17:
«Gratia et veritas per Iesum Christum facta est». Cum ergo perfectio gloriae
fini saeculorum debeatur, perfectio vero naturae principio, videtur quod versus
finem saeculorum magis quam circa principium Deus incarnari debuerit.
Praeterea, Augustinus dicit: «Institutum est ut iam pactae sponsae
non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiravit
sponsus dilatam». Sed hoc beneficium, scilicet Incarnationis, debet homo maxime
carum habere. Ergo decuit ut humanum genus ipsum dilatum suspiraret.
Praeterea, perfectio fini debetur. Sed tempus Incarnationis est tempus perfectissimum:
quia in eo Dominus temporis natus est, unde etiam tempus plenitudinis
dicitur. Ergo videtur quod versus finem temporis incarnari debuerit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Incarnationi tempus congruissimum temporum
dispensator elegit: Omnia enim tempus habent, ut habetur Eccle. 3. Haec
autem congruitas non plene a nobis potest cognosci, quod non omnium temporum
proportiones cognoscimus; sed tamen possunt plures rationes congruitatis
assignari quare hoc tempus ad Incarnationem elegerit.
Prima, quia homo per superbiam peccaverat; unde oportebat quod per humilitatem
repararetur; ad quam exigebatur ut defectum suum cognosceret in virtute,
et in cognitione. Defectus autem cognitionis innotuit homini tempore legis

Torna all'inizio