Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 32


postea occiderentur, quamvis potius vitam, quam
hanc, tot tantisque periculis coniunctam, censeas eligendam?
Illud quoque nequaquam est in minimis ipsorum
malis adnumerandum, quod suavissimo omnium
fructu amicitie privantur. Ipsi neminem nisi inconsulto 5
quodam impetu diligunt a nulloque diliguntur. Inter
pares quidem amicitia versatur et eos in quibus eadem
bonarum artium vigent studia: at ii non solum non
amant pares, sed cum eis regnandi gratia decertant;
bonis artibus quantum vacent, palam nobis est. Cum 10
inferioribus nulla esse potest amicitia; nam timeri a
suis quam diligi principes malunt. Sed quem metuunt
et oderunt, veteri sententia. Itaque nullus apud ipsos
amicitie locus est.
58 Amici quippe est ex animo et vera loqui, at illi 15
veritati sunt omnino infesti, cum nihil nisi quod libeat
eorum aures patiantur. Sed videmus, inquies, multos
amicorum nonnulla prebere officia. Id quidem nullo fit
principis amore, sed ob utilitatem privatam. Sectantur
enim quem sepius oderunt, sed utilitas superat malivolentiam. 20
Concurritur enim ad eos tanquam ad aurifodinam,
questus et lucri causa. Non igitur amantur,
sed venerantur ac metuuntur. Satis eis est laudari colique
ab adulatoribus et iis quos veluti canes ad latrandum
alunt. Bonos et veritatis cultores penitus 25
respuunt, cum aliena sit eis virtus suspecta.
59 Triplex enim, ut principum felicitatem cognoscatis,
genus hominum est eis maxime acceptum ac
familiare. Hos inter primas partes adulatores tenent
atque assentatores, non homines sed portentuose belve 30
atque immanes veri dicendi hostes, qui mentiendo

Torna all'inizio