Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 299


creditiva: talis autem est aetas infantiae. nam ut
in primo libro diximus cum tractavimus de moribus iuvenum,
Iuvenes sunt simpliciter creditivi. unde et in 2.
Rhetor. dicitur, quod iuvenes eruditi sunt solum a lege
appellat autem ibi Philosophus eruditionem a lege, monitiones
maternas, et documenta illius fidei quam parentes
tenent. Si enim in alii legibus parentes statim sunt
soliciti erudire proprios filios in iis quae sunt fidei suae, et
in iis quae pertinent ad eorum legem, eo quod illa aetas
sit simpliciter creditiva: tanto magis hoc debent efficere
profitentes christianam fidem, quando lex nostra superat
caeteras leges. Sola enim christiana lex est immunis ab
omni errorum contagio: in caeteris aliis legibus falsitares
aliquae sunt admixtae. Tertia via ad hoc idem probandum,
sumitur ex eo quod iis quae sunt fidei est firmiter
adhaerendum. Videmus enim quod consuetudo est quasi
altera natura, ut dicitur in libro De memoria et reminiscentia:
ratio autem huius assignatur in Rhet. ubi dicitur,
quod natura est consuetudo saepe. Saepe autem propinquum
est ei quod est Semper: quare consuetudo est propinqua
naturae, quanto ergo aliquid est assetum, tanto
magis utitur in naturam, et tanto ferventius adhaeremus
illi. Cum ergo magis simus assuefacti ad ea, circa quae in
ipsa infantia insudamus, quam ad alia; et per consequens
magis adhaereamus illis, ut firmiter et absque haesitatione
adhaerere possimus iis quae sunt fidei; talia proponenda
sunt nobis etiam ab ipsa infantia. Unde et Philosophus
2. Meta. volens probare consuetudinem esse magnae efficaciae,
ait, quantam vero vim habeat quod consuetum
est, leges ostendunt, in quibus fabulas et apologos plus
possunt propter consuetudinem, quam si essent veritates.
Si ergo leges Gentilium continentes multas fabula et
apologos idest multa fabulatoria et derisoria, plus possunt
propter consuetudinem, et sunt sic applicabiles animo,
si pueri ab infantia affuescant illis ut firmiter adhaereant

Torna all'inizio