De compositis sine febre: benedicta, paulinum sine opio, picra, hiera picra, pillulae aureae, pillulae arteticae, pillulae de quinque generibuset <pillulae> sine quibus esse nolo, sene, mirobolani indi, ferrugo id est limatura ferri, euforbium, elacterium. Idem in plantis: squilla et suum acetum mirabiliter per vomitum et per secessum purgat; similiter elleborus niger, centaurea maior, camedreos et camepitheos. De compositis sine febre: diasene, theodoriton anacardinum, trifera
saracenica, hiera logodion, et praedictae pillulae, sed praecipue meae, quas feci ad memoriam. [93vb] De vomitibus et solutivis cuiusque humoris cum febre propriis capitulis invenietis. Hic autem et ibi diversa posui et ponam, ut uno deficiente reliquum subfragetur, et pauper de iis eligat, quae placent magis. Nam omnia hic et in toto libro posita, audacter dico, certa sunt, nec, si sane intellexeris, hic aliquid invenies reprehensione dignum. De opiatis portabis contra tussim vigiliarum: requiem; <contra> febres et omnes causas calidas: rubeam, requiem; contra frigidas: diaolibanum,
musam eneam et auream alexandrinam, pillulas cinogloticas, quae sunt efficacis operationis in utraque causa prostringendo sanguinem in haemoptoicis et menstruatis; athanasiam pro passionibus mulierum; triferam magnam cum opio et sine opio ad provocandum menstrua et secundinam eiciendam et ad generationem, antidotum emagogum et
theodoriton euporiston. De confortantibus et calefacientibus: dianthos, diacalamentum, cingiber conditum et diacitoniten. De infrigidantibus et confortantibus in febribus acutis: zuccarum rosatum, violatum, triasandali, diarrhodon abbatis et rosata novella. De digestivis: in calida, triferam saracenicam et oxysaccharam, quae nunc ubique fieri potest; in frigida, oxymel squilliticum. De oleis: oleum laurinum in frigida, oleum rosatum et violatum et mandragoratum.
De unguentis: populeon in calida; contra scabiem: unguentum album; ad flegma salsum: fuscum.
De vomitibus: vomitus Nicolai.
Contra guttas frigidas et membrorum infrigidationes et indignationes nervorum: agrippa, marciaton, unguentum aureum et arrogon et dialteam. De pillulis simplicibus: pillulas aureas, pillulas de quinque generibus, pillulas ante cibum, arabicas vel istas, quae primis fere omnibus aequivalent et sunt pauperum et stincados et securae [94ra] in purgando principaliter flegma, secundario coleram, et sint vobis ante cibum et
|
|