Ideo, frater amantissime, optimum factu ratus sum,
meam penuriam tibi notificare, et tuum auxilium ut dilecti
et experti amici inplorare.
Nuper Jerisolima rediens, quam causa orationis et
remissionis delictorum petii, naufragium passus in piratas
incidi, qui quod residuum erat abstulerunt, et corporalibus
penis uehementer affecerunt. nunc in magna necessitate positus
tuam beniuolentiam humiliter exposco, quatinus manum
tui auxilii porrigas, sicut tibi porrigerem si necessitas posceret.
Ad amicum.
I dei gratia reuerentissimo presbitero et in Christo
amabili A presbiter licet indignus eius amicus intimus quicquid
est felicius.
Omnem amicum, pater karissime, ab amico suis in
necessiatibus expectare subsidium decet.
Quod mihi a uobis prestolari non uidetur absurdum.
uestri enim moris est, penuria oppressos sustentare, in
egestate iacentes subleuare, diligentes diligere, et eos uobis
semper uestris beneficiis astringere. nam quis umquam a
uobis aliquid querens non inuenit, petens non accepit, pulsans
non ei aperuistis?
Optimum ergo factu duxi, aliquod a uobis in mea
necessitate petere auxilium. et eorum ad quos manum
uestre beniuolentie extendistis desidero saltem esse minimum,
quod cum aliis mihi quoque ultra quam creditis est
necessarium.
Imperator namque per Italiam transiens meum castrum
obsedit, debellauit, dissipauit. tempora etiam amplius solito
cariora fuere. preterea relictis modis quibus aliquid possem
acquirere diuinorum lectioni uaco librorum.
Quapropter caritatem uestram usque ad nos extendite,
ut per hec et alia uestra bona que fecistis uel facturus
estis in eternum possitis uiuere.
Responsio.
A dei gratia uenerabili presbitero L presbiter licet indignus
salutem et peticionis effectum.
Tue dilectionis litteras, karissime, ineffabili mentis
affectu suscepi, et susceptas diligenter perlegi.
Quod quidem recte fecisti, quia sic uel sero fecisti.
|
|