per Latium, quod ultrice lege in maximam summam
librarum auri augmentabit palacium. Verum istis reseratis
et in palam missis erit gaudium in cęlo et in terra et in mari et
in omnibus abyssis.
cap. VII.
NE QUICQUAM DESIT, QUOD SERTO SEMPER
INHESIT,
CUNCTA REFORMENTUR, QUĘ DETRUNCATA
VIDENTUR.
ALIUD autem expedit scire, quod minime est reticendum, eo
quod in consecratione cesaris augusti passa est imperialis corona
non modicum detrimentum. Multa enim detruncavit ignorantia
ex his, quę pertinent ad sollempnitatem tam insignis
diei, sine quibus non oportuit imponi diadema augustissimo
capiti domini mei. Aliter vero coronatur imperator orbis
terrarum atque aliter reguli provinciarum. Mirabiliori
denique atque venerabiliori cultu est celebranda imperialis
|
1
5
10
15
|