Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 137


PARTICULA V.
De anima hominis diversas sententias habens diversorum philosophorum
in quibusdam auctor est contra.
Omnium philosophorum sententia consumatum est etc.
PARTICULA VI.
De creatione Ade primi hominis et reliqua secundum Genesim.
Cum Deus ethera cunctaque sydera prima crearet etc.
PARTICULA VII.
A Noe usque ad Abraham et de questionibus inde movendis.
Solus homo Noe iustus Noe sanctusque vocari etc.
7. Egreditur Noe de archa cum filiis suis.
Egrediente patre, veniunt tres ordine fratres —
Iosephus et Moyses referunt hec omnia late,
A quibus optate cronica nostra patent.
Cham Sem cum Iaphet primos genuere parentes,
De quibus et vario posuit Deus ordine gentes:
Ut vultus hominum, sic variavit opus.
Quos peperit natura pares, quos patris honestas
Esse bonos voluit, depravat iniqua potestas,
Et cadit in vitium queque propago suum.
Parvula paucorum fuit hiis tunc turba virorum,
Moreque pastorum labor est et questus eorum,
Arte ferunt aratrum, vomere rura colunt.
Non erat armorum series, non templa deorum,
Idola non aderant illis, neque cultor eorum;
Quippe Deum solum cum pietate colunt.
Tunc neque papatus fuerat, neque pontificatus;
Non erat archatus, neque marchia, nec comitatus,
Non erat armatus miles in orbe datus.
Non erat ariolus, neque clericus ordine tonsus;
Non erat urbs, neque dux, neque rex, neque lex, neque consul;
Prelia non aderant, nec gladiator erat.
Non fuerant visa que nunc celebrata videmus.
Quis fuit inventor, vel ubi, vel quando, canemus,
Set variis titulis disparibusque modis.
Imperiale genus, quod et unde sit, ecce canemus;
Que species regum fuerit primeva, feremus;
Unde sit et regum linea, norma, genus.
Nec tamen in scriptis sermone caremus Ebreo,
Nam bene concordant mea cronica cum Moyseo:
Omnibus in titulis commemoramus eos.
Omnia regnorum passim loca, prelia pangam,
Gesta coequeva per singula tempora tangam,
Sic genus et species cronica nostra ferent.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Torna all'inizio